213
169
bibe: & vt supra destilla & calcina,
toties id opus repetendo; donecoleum
fuerit clarum, vt aqua, & dulce, nec
adustionem sapiat. Ita habebis quin¬
tam essentiam tartarisatam, quae cor¬
rosiua omnia ex metallis tollit.
Solis sublimatio.
Recipe Solis per Antimonium purgati
& in bracteolas secti, vel eius loco,
Solis foliati vncias duas:
Stomachi Struthionis vnc. qua¬
tuor:
Solue: & destilla per alembicum,
igne forti sub finem, ad sublimationem
vsque, vt vitrum candeat. Vase frigefacto:
cohoba & destilla, idque ter repete: singu¬
lis vicbus, quod sublimatum fuerit, se¬
parando. Quartò destilla lentê phleg¬
ma, & iterum nouum affunde ad vn¬
cias quatuor: & fac vt prius, donec to¬
ta aqua consumta, & omne corpus exal¬
tatum & sublimatum fuerit in albedi¬
nem exaltatae aquilae, id est, mercurii
sublimati. Tunc lauda Deum. Denuo
totum sublimatum repone cum phle¬
gmate, destillando phlegma sine ad¬
scensione spiritus.
L iiij