213
173
purata. Interdum, vt nos eam hîc ac¬
cipimus, denotat substantiam aethe¬
ream, caelestem, ac subtilissimam; è
tribus principiis cuiusuis corporis mi¬
sti soluti, à qualitate elementari sensi¬
bili, corruptibili & mortali, per varias
operationes chymicas, orbatis, & in
vnum, seu corpus spirituale, seu spiritum
corporeum coaguiatis, conflatam. Di¬
citur à quibusdam Medicina, κατʼ ἐξοχὴν:
ab aliis Elixir, ob insignes virtutes, quas
in pręseruatione corporis humani à va¬
riis morbis, exerit: ab aliis Coelum, du¬
plicem ob rationem Primò, quod sicut
coelum, non ex quatuor elementis; sed
materiâ quadam aethereâ & quinto quasi
elemento factum, nec corruptioni vl¬
li obnoxium est: ita & quinta essentia
vera, ab omnibus fecibus elemento¬
rum sit secreta: ac quamuis non pla¬
nê incorruptibilis: attamen ad eam
subtilitatem, tenuitatem & simplicita¬
tem spiritualem redacta, vt nihil hetero¬
genei, à quo corrumpi possit, in se con¬
tinere videatur. Deinde, quòd sicut
coelum in haec sublunaria potenter agit,
rebus omnibus vitam largiendo & con¬
seruando: ita etiam haec quinta essentia