213
183
posset, aquam ardentem, si non mense
solum integro, sed duobus atque etiam
tribus mensibus, imô vel anno toto
circulo, vt Raimundus [sic] praescribit, age¬
retur, ad id odoris suauitatisque nun¬
quam peruenturam, ac potius cali¬
diorem indies, acrioremque fie¬
ri, vt quisquis velit, facilê potest ex¬
periri & ratio ipsa ab igne ac motu de¬
sumta persuadet. Quamquam illud
non absolutè de aqua ardente simplici
ac pura, vt posteriores putarunt, Rai¬
mundus intellexit, sed de ea, in qua
dissolutum fuerit metallicum corpus
Canone enim secundo primi libri sic
scribit: Haec verò quinta essentia sic
circulo acta & rectificata, non illo prae¬
dita odore fuerit, nisi corpus sit de¬
stillatum in ea. Vnde constat: Portam
talem quintam essentiam vini non e
fornaculis; sed ex scriptis Lullii & Ru¬
pescissae male intellectis depromsisse.
M iij