113
IN VNIVERSALEM
MEDICINAM
NOBILIS, CLA¬
RISSIMI, CONSULTISSIMI AT¬
QVE EXPERIENTISSIMI VIRI, DOMI¬
ni Joannis VWolfgangi à Dienheim, I. V. ac
Med. Doctoris, & Professoris in Academia
Friburgica, Collegae sui ut plurimum
amandi apposuit
Joannes Fautschius Med. Doctor &
Professor Friburgius.
Omnia sunt unum: sunt omnibus omnia
mixta,
Sic quondam veteres me docuere patres.
Quid vetat ergò unâ curari posse medelâ,
Omnem quae vexat corpora nostra luem.
In eandem.
Si veterum dignè celebrantur scripta virorum
Hac tua non illis esse minora reor.
Haud etenim studiis (mirum) communibus
haeres,
Scriptaque nec patrio more reperta refers.
Sed pius in cunctos Medicinae arcana revelas,
Te gratum pietas irreprehensa facit.
Perge igitur (quaeso laetus) majora tulisti
Nec tua per medium desine vela mare.
Plenae etenim tantis referetur gratia factius,
Nec foret ingenio fama maligna tuo.
Prosperae