113
MED. UNIVER. JOH. WOLF. DIENH. I.
CAPUT PRIMUM.
Quotidiana medicae Facultatis
exercitatio, nec non accurata
studiorum meorum assiduitas
diurnis nocturnisque labori¬
bus tanquam perpetuo quo¬
dam filo contexta, ob eandemque causam
terra marique suscepta itinera eo me tandem
aliquando perduxerunt, ubi admodum cla¬
re perspicio fieri id plane posse, uti generali
quadam medicina omnes omnino morbi à
corpore humano depellantur, obstrepat li¬
cet ingens adversariorum vulgus, qui id ra¬
tionibus apparentibus nihil concludenti¬
bus, attamen refutare conantur. Scilicet:
"Multa tegit sacro in volucro natura, neque ulli
Fas est scire quidem mortalibus omnia, namque
In manibus quae sunt haec nos vix scire pu¬
tandum,
Est procul à nobis adeo praesentia veri."
Muli multa negant, quod pauca sciant,
& quod in ipsorum cerebro non est, id neque
in rerum natura esse existimant. Injecit mi¬
hi primo hanc cogitationem veritatemque
inde subolfacere jussit communis illatotius
vetustatis omniumque olim populorum in¬
B