113
6
MEDICINA UNIVERS.
mentorum omnium permixtio, qua me¬
diante ipsa elementa secundum individua
sua considerata aeque bene incorruptibilia
facta sunt, atque eorum materia secundum
totum ante fuit. Ubi certe non qualificatas
sive elementatas ullas alias res, sed ipsa ele¬
menta proprie, naturaliter, genuine sumpta,
ab omnibusque Heterogeneis depurata in¬
telligo. Ex his enim solis medicina univer¬
salis fieri debet, omnia alia non generales,
sed certas quasdam definitasque suae activi¬
tatis sphaeras ex formis suis particularibus
sunt consequuta. Quid autem in re medica
universale nostrum efficiat, accipe. Reni¬
tentes, obluctantes, depravatos & incura¬
biles humanorum corporum humores, cu¬
juscumque tandem qualitatis aut maligni¬
tatis sint aut quocumque nomine appellen¬
tur, ita disponit, uti medicinis iis, quae de
jure ac communiter adhibentur, non solum
nullo modo resistant, verum etiam iisdem
ad effectus suos certo consequendos, strenue
opitulentur. Non obstantibus impedimen¬
tis quibuscunque, nisi ab expressa creatoris
voluntate prohibeantur.
CAPUT III.
Si quis conditiones eas quas universalis
medi¬