113
8
MEDICINA UNIVERS.
rum corporum medicina, & metallorum il¬
la sive vera sive fabulosa metamorphosis, ex
eodem fonte scaturiant & oriantur. Mate¬
riam & lapidis & Medicinae Catholicae phi¬
losophi ajunt esse debere informem, chaoti¬
cam, indefinitam, omnium formarum ca¬
pabilem, hoc est dispositam, uti ex illa aeque
bene animal quam planta, minerale aliquod
imperfectum, quam metallum generatur.
portet illi conveniat nomen Adam, ut con¬
stet ex quatuor partibus, quae unum quid ae¬
ternum sui totius respectu possint appella¬
ri. Quarum duae visibiles, aliae duae nostros
sensus sua effugiant subtilitate, duae agant,
duae itidem patiantur, oportet ut inueniri
possit semper, ubique, & ab omnibus, uti
tam sit humanae vitae necessaria, quam cibus
potus ve, imo multo magis, uti pars ejus soli¬
dior incombustibilis sit, liquida vero ab igne
fugiat, & reliquorum volutilium more in
fumum resolvatur. Quarum una oriatur ex
altera, & in eandem reciproce desinat ac com¬
mutetur. Uti nota denique illa Hermeticae
tabulae archidoxa in illa perfectissime com¬
pleantur. Sed cui obsecro rerum creatarum
omnium pręterquam solis elementis illa com¬
veniunt? Quid Hydrarggrium, sulphur,
vitriolum, stibium, sales, alumina, quid
animalia,