113
16
MEDICINA UNIVERS.
CAPUT SEXTUM.
Saturnum plumbum esse nulla authori¬
tate sed sequenti tantummodo ratione freti
existimant. Saturnus inquiunt senex, & pro¬
priorum infantium vorax à Poetis fingitur,
quod sane plumbum praestat egregie, omnia
enim metalla si septuplo pondere cum illis
permisceantur & in vase quodam cineritio (ca¬
pellam vocant) igni imponantur ita deuorat,
uti nullum eorum vestigium possit reperiri,
auro tamen & argento intacto inviolatoque
permanente. neque abs re senex, cum reliqua
metalla illo juniora sint, utpote quae ex illo
generentur. Haec illi: sed quae haec per De¬
um ratio aut comparatio? Saturnus ut in fa¬
bula est, omnes infantes suos de voravit, Jo¬
ve tantum, Neptuno & Plutone matris astu¬
tia liberatis? Plumbum vero reliqua metal¬
la non filios, sed fratres suos devorat, vel po¬
tius igni devoranda praebet. Nonè plumbo
enim metalla sed ex elementis prima instan¬
tia absque ullo semine seu materia proxima ge¬
nerantur, vatem de his audi non ratione tan¬
tum, sed & experientia ipso forsitan Herme¬
te doctiorem.
"Pourtant ne se vante lagente
Et dise soubsce mot notable.
Toutte