113
26
MEDICINA UNIVERS.
tas ab ejus investigatore potest deprehendi,
propterea autem meretrix esse fingitur, quod
uti meretrices omnium virorum concubi¬
tus admittunt atque etiam ambiunt, sic ista
omnes coelorum ac astrorum influentias, omnes
formas ac semina concupiscat, faecundorum
tamen maxime imbrium appetitiva sit, scilicet:
"Vere tument terrae & genitalia semina poscunt,
Tunc pater omnipotens faecundis imbribus
aether,
Conjugis in gremium laetus descendit, & omnes
Magnus alit magno commistus corpore foetus."
Ita ut non abs re Menander ἐρᾶ μὲν ὄμβρον γαῖα
dixerit. Est enim verna temperies quasi lena
ad procreationem ubique, quocirca antiqui
desiderium terrae quogignere desiderat aeris
clementia excitatum significantes Venerem
è genitalibus coeli partibus & ex mari natam
fuisse fabulantur. Per genitales vero partes
coeli intelligunt caloris verni temperiem, quae
confert rerum omnium generationi. Taurus
illi idcirco sacer est, quod illud Zodiaci signum
verno tempore sol ingrediatur, si ve quod ob
terrestrem animalis hujus naturam jam olim
illud Veneri Persae dedicaverant, uti longo
poemate descripsit Papinius, ad quem legen¬
dum curiosiores, ne longior sim, rejicio. Sub¬
scripsit huic meę opinioni Ptolomeus Asser¬
tor,