113
44
MEDICINA UNIVERS.
condita ex conservis anthos, rosarum nym¬
pheae, syropos de bisantiis, oxysaccaro, de¬
que acredine Cytriorum, in iis quae ex sicci¬
tate oriuntur, gelatinam ex pedibus vituli¬
nis, hoedinis, suillis, cum pauco aceto &
momento santalorum rubrorum, aut gummi
tragacanthi. Ut & syrupos è Persicorum flo¬
ribus, succo endiviae etc. ordinamus. In car¬
diacis passionibus flatulentis galangam, an¬
gelicam, hysopum, majoranum, decoctum
carminativum, & ex radice vince toxici, tor¬
mentillae etiam & scorzonerae usitato more
prescribimus. Quod si medicina hęc univer¬
salis, quemadmodum tam diversis rebus com¬
misceri, debeat, quis me interroget dicam:
humore aliquo qui alioquin medicinam eam.
Qua uti volumus, ingreditur diluendam, &
ita medicinae illi cum morbo pugnanti com¬
miscendam esse. Neque refert ex quo humore
morbus oriundus sit, dummodo medicina
particularis, cui haec universalis admiscenda
est, illi directa oppositione ad versetur.
CAPUT XVII.
HEpar calore peccat ut plurimum, saepe
etiam frigore, hunc siccitas, illum hu¬
mor superfluus comitatur licet aliquando
sed rarius, postremo haec sola vitium faciant.
Ubi