113
52
MEDICINA UNIVERS.
Caute attamen, ne ob madorem nimium fri¬
gusque ventriculus officii sui im memor red¬
datur, hoc est non digerat si ve concoquat ci¬
bos, & ita aeger è Scylla in Charybdim, è mi¬
nori in maximum mortiferumque malum
ruat. Ex enumeratis remediis unum suma¬
tur pro morbi, quo laborat ventriculus, qua¬
litate, & cum illo dilutum nostrum propine¬
tur universale remedium. Illicoque ad istam
temperiem reducet stomachum, quae ad hoc,
ut bene suo muneri satisfaciat, desideratur.
etiamsi haereditarius forsitan & in prosapia
morbus fuerit, atque ita incurabilis, uti lo¬
quuntur hodie, videatur.
CAPUT XX.
Trajanus imperator medicinae aeque ac
legum peritissimus Lienem fisco solitus
est comparare: quod crescente liene membra
reliqua ac viscera contabescant, decrescen¬
te vero plurimum augeantur. nam & hoc fa¬
cit fiscus in Republica. Exhauriuntur videli¬
cet privatorum civium opes, cum fiscus tur¬
gescit pecuniis, utpote quae & vectigalibus,
decimis, atque mille aliis exactionibus è ci¬
vium pecunia corroduntur fit. Hoc propter¬
ea arbitror, quod nimiam prolectet in se hu¬
moris terrei quantitatem. Licet etenim hoc à
natura