113
55
JOH. WOLF. DIENH.
CAPUT XXI.
SI quando renes officium suum negligunt,
mitum est quot calculorum, arenularum,
stranguriae, ac aliorum morborum genera
causent. Omnia indifferenter remedium no¬
strum sanat cum vehiculo tamen quod nullo
modo dulce sit aut amarulentum etiam, ve¬
rum subacre, aperiens, emolliens, ac serosum.
Si calore peccetur, fiat id sero lactis caprilli,
aqua metallica, quae frigidam vim habeat, ac
os non contrahat si bibatur: qualis est vitri¬
olata nitrosa, & quae alumen continet. Cere¬
visia Belgica vel tenui illa Bohemorum quae
alba abipsis, licet Castanei coloris sit, nun¬
cupatur. Aut decocto Alkakengi, florum
fabarum, milii solis, fructuum spinae acutae,
in quo trochisci, caphurae, electuarium Dia¬
spermaton aut saxifragiae Tralliani fuerint
dissoluta. Frigus ita emendatur in renibus:
detur medicina nostra cum sale Polypodii,
genistae, lumentorum, fabarum, Hyperici
Anonidis. Omnia diluantur in sanguine Hir¬
cineo sero lactis, aut vino Halycacabi, por¬
riganturque velut certissima indubitata¬
que renum frigore laborantium medica¬
menta. Humorem nimium pulvere Asta¬
cinorum, corticis cassiae, Balaustiorum,
E 4