113
65
JOH. WOLF. DIENH.
mum elaborantur famulo comitatus unico,
& qui ob pili barbaeque ruborem egregium
vel inter mille alios facile agnosceretur, no¬
men homini (dummodo verum nomen mihi
dixerit) Alexandro Setonio è Molia (regnum
illud est ac Insula Oceani) oriundo. In iti¬
nere gerebat sese quidem modestissimum neque
particularem aliquem unquam cibum, nisi
quo tota vescebatur sodalitas, postulabat,
neque ullum superbiae, jactantiae, aut prodi¬
galitatis edebat signum. Attamen contendi
cum cauponibus pro solutione symboli, uti
fit aliâs in Italia, non volebat, verum eroga¬
bat liberaliter, quicquid ipsi exsolvi sibi ab
hospitibus postulabant. Mediolani tantum,
ubi à custodiis (quae ipsarum in veterata pe¬
tulantia est) plus justo solitoque extorqueri
videret, stomachatus respondit aliquantulum,
quae haec in ipsa Italia barbaries? Quae ratio
exteros divexandi? Orbem totum Christianum
peragratus sum, nusquam vero exactionem
adeo indignam sum expertus. Certe si clitel¬
las refertas nummis aureis gestarem mecum,
ne teruntium quidem nequissimis hisce ho¬
minibus erogarem. Ubi Basileam pervenimus
(venimus autem navi) quam Tiguri conduxe¬
ramus, recta tendimus ad Ciconiam auream.
tum ille, heus inquit, anne tibi in memoriam
F