88
AENIGMA PHILOSOPHICVM.
uere potest, hauritur miris modis, sed ista est optima, quae ex
trahitur vi chalybis nostri, qui inuenitur in ventre Arietis.
Dixi: ad quid vtilis? Respondit, ante debitam coctionem est
summum venenum, sed post coctionem conuenientem summa
est medicina, & dat viginti nouem grana sanguinis, quodli¬
bet autem granum, ostingentos sexaginta quatuor suppedita¬
bit tibi fructus arboris solaris. Quaesiui: nonne vlterius me¬
liorari potest, teste scriptura philosophica? Ait, ad decem, postea
ad centum, deinde ad mille, & decem millia, etc. Potest exal¬
tari. Instabam, Domine mi, noueruntne multi istam aquam,
& habet ne nomen proprium? Ille clamabat palam dicens,
pauci nouerunt, sed omnes viderunt, & vident & amant:
Habet nomina, sed multa & varia. At nomen proprium eius
est Aqua maris nostri, Aqua vitae, non madefaciens manus.
Petij adhuc: vtunturne ea alij ad res alias? Vtitur ea, ait,
mnis creatura, sed inuisibiliter. Nasciturne in ea aliquid, in¬
terrogaui? At ille: ex ea fiunt res omnes in mundo, & in ea vi¬
uunt, sed in ea proprie nihil est, sed est res quae se miscet omni
rei. Quaesiui: est ne sine hoc arboris fructu vtilis? Ad hoc dixit:
in hoc opere nequaquam, siquidem non nisi in sole hoc arboris so¬
laris fructu melioratur. Incepi adhuc rogare: Domine, quaeso
nomina mihi illam tam manifesto nomine, vt nullum possim
amplius habere dubium: At ille sublata voce ita clamauit, vt
me è somno excitaret, ideo non amplius poteram quaerere, nec
ille vlterius mihi respondere voluit, nec ego tibi plura dicere
possum: contentus esto hisce, & crede quod non est possibile, lu¬
cidius