88
3
Pars Prima.
hoc tibi persuasum habeas optime, Romam hanc Sodo¬
mam esse, & nuncupari vere. Vidi equidem & ego hoc or¬
bis caput, sed prudentiore iam aetate septus, ad discrimina
& pericula attentior. Meo igitur consilio, diu haerere his¬
ce in locis animum non inducas, vere enim Roma via mun¬
di perniciosa, paradisus est terrenus, hortus delitiarum ve¬
nerearum, & locus à quo probitas, pietas, pudorque omnis
exulat, regia vicarij principis mundani. Videbis in hac
omnes huius mundi illecebras, & superbiae fontem, volu¬
ptatumque colluuiem, & fructus carnis, quae nullius est
pretij, & litera est absque spiritu, Spiritus enim hic loci non
reperitur, sed altiori indagine quaerendus, felix terque
quaterque cui Deus spiritum hunc interiorem exsuscitat,
quem Iudaei etiam caeci repudiarunt, etiamsi velum templi
abruptum esset & agnus librum septem sigillorum aperuis¬
set, & dixisset, consummata esse omnia. Ante omnia igi¬
tur pietatis opera amplectenda, nec mundi studia naturae¬
ue ijs anteponenda, prout in sequentibus latius ex me au¬
dies. Verum hoc maxime displicet, cum videam te vale¬
tudine optima temporis accusare diuturnitatem, licet flo¬
renti aetate subnixus morbi nullius vim sentias, meliori igi¬
tur calculo haec trutinanda tibi omnino existimes velim,
breuiuscule enim haec me attigisse potius, quam prolixius
decurrisse hoc stadium vides; nec temporis opportunitas
inanis absque labore studioque transmittenda, sed potius
cognitioni Dei ac operum eius accurate seduloque insi¬
stendum & exerendae sensuum nostrorum vires, eum
nim in finem ad imaginem Dei sumus creati, non ad simi¬
litudinem bestiarum, quę nostrum in vsum sunt potius con¬
ditae, oculi igitur nostri & aures in laudem Dei exacuendi,
arrigendaeque sedulo sunt, otiumque profligandum, nec tem¬
pus vllum absque studijs honestis transmittendum.
ADOL¬
A 2