88
42
Aureliae occultae Philosophorum
cum generi humano inferuntur, nos enim imagine Dei
missa, contraria semper eius voluntati facimus. Praeter
haec considerabis etiam dictum illud Saluatoris, quo the¬
sauros illos nos quaerere iubet, qui nec putredini nec furum
aut praedonum rapacitati subiacent, sed sint thesauri spiri¬
tuales, hominum conscientias in extremis tentationum
fluctibus sustentantes, cum spiritus & corpus terrore ac tre¬
more conuulsa humanae opis auxilium frustra quaerunt, eo
enim temporis momento armatura coelestis summa ope
requirenda, & quae sit cardinalium illarum virtutum mun¬
danarum, quibus tempore gratiae florente, nitebamur, ve¬
nustatis scilicet, sapientiae, Opulentiae & Potentiae, vis ca¬
duca ac fragilis patet, diuinae gloriae collata, quae in solo
Christo & verbo eius quaerenda. Quod si vero tempore
huius nostrae peregrinationis vigilantes & orationi va¬
cantes, fidem nostram, Charitatem, spem, modestiam,
humilitatem & patientiam, tanquam sponsa Christi, testa¬
ram fecerimus, vt conformes simus sponso nostro Christo
Saluatori, in sinum Abrahae & Isaaci per scalam Iacobi
scendemus, & videbimus gloriam & petram fidei, ac dile¬
ctum domino discipulum Ioannem, qui tanquam Aquila
superuolans, in solem oculos suos conuertit, gloriam sci¬
licet & claritatem DEI, quae Iacobo etiam ignota & ab¬
scondita fuit, cuius quidem gloriae gustum & radium
quendam tres hi discipuli in monte Thabor perceperunt.
Verum haec omnia eum in finem conscripta sunt, vt exem¬
plo horum, mundanas opes aspernati, solum verbum di¬
uinum & mandatum eius sectantes, opem spiritus sancti
imploremus, & in fide, charitate, spe, humilitate, & pa¬
tientia coram Deo ambulemus, percipientes pari modo
gustum aliquem huius coelestis Hierusalem & Paradisi.
Haec enim ex solo Dei verbo addiscimus, non vero mun¬
di