88
65
Pars Secunda.
ronae aureae sex, quarum singulae singulis dabuntur, vt Re¬
gibus similes, mecum regnent, aliis qui me, amorem¬
que meum aspernati fuerant, dominantes. Per ignem
enim reuelabuntur, quod è terra ascendere satagunt,
si nimirum laeti candidi sanguinei, purpureique fuerint, di¬
uitias magnas largientes. Quemadmodum è Deo omnia,
summa & infima, principium & finis. Ipse enim est A & O.
vbique praesens. Philosophi nomine Azoth me ornarunt,
Latinis A & Z. dictus, Graecis. &. Hebraeis thau aleph. Aleph &
Thau, quae nomina summam reddunt A... {z n} In ignem
coniectus tanquam Ira, aquam opprimo, sex vero metalla
reliqua summa laude nomen meum celebrant, quoniam in
regnum solis ea introduco, hinc vniuersale vocitant, cum in
purissimum aurum ea transmuto, quod quidem aurum ex
aqua, igne, aere, terra, venenoue damnum nullum vnquam
sentiet. Quin & morbis hominum remedium praebeo, the¬
saurus vere regius sum, piis solum donatus. Si vero Deus ter
Opt. Max. huius thesauri cognitionem tibi donauerit, mo¬
desto animo tecum viue, ne improborum consortio gau¬
dens, periculum maximum & afflictionem incurras. Solent
enim quam plurimi sub specioso amici titulo, saluti ac in¬
columitati tuae insidias struere: Reuelatio autem soli Deo
debetur.
OPVS VNIVERSVM
PHILOSOPHORVM.
Senex ille primum est principium per hermeticam ar¬
tem reuelatus, sulphur est, Sal, Mercurius, inferius si¬
cut superius, astrum Solis, coloribus abundans, ignis,
aer, aqua & terra ex prosapia Dianae & Apollinis progna¬
tus, virilis ignem & aerem, foemineus terram & aquam de¬
notat,
I