135
PRAEFATIO. 9
in lectione & meditatione scriptorum so¬
phicorum exantlaui, videant, & quan¬
tum adhuc à summo naturae miraculo ab¬
sim, iudicent. Perspicue scripsi, sed in¬
telligenti, indignus, sat scio, nihil ex meis
Hermeticae sapientiae tractatibus perci¬
piet. Nimium subtilis in naturae lumine
qui haberi vult, caecus est. Simplex sa¬
gacitas tantum requiritur. Et hoc vni¬
cum notabitis, tandiu id, quod est in hisce
meis libellis praecipuum, latere, vsque dum
ex experientia constiterit, duo corpora
ad vnam animam atque vnum organum
stare nequire. Multa potuissem clarius
scribere: sed non debui. Sat erit, si exin¬
de vel cum vno vero Philosopho collo¬
quendi occasio dabitur. Quicquid pro¬
fertur, ex naturae lumine & ipso ore so¬
phorum, per libros loquentium profertur
praxis & manuum opera si quando aliud
suasura & me doctura est, illud quoque,
clarissimi medici, à me habebitis, & si
quid huic meae sophiae defuerit, alio tem¬
pore