135
DE PORTA HERMET. SAPIENT. 41
Theophilus in Turba.
Nemo nouit artem numi & auri arcanum, nisi
philosophiae librosi diligent & assidua lectio¬
se perlegerit.
Dionys. Zach Gall.
Qui ad veri lapidis cognitionem prouehi de¬
siderant, constanter & patienter prius legere &
intelligere bonos autores discant, quam operi
manum admoueant, intellectum à Deo preci¬
bus impetrantes.
Teruis. praef. in Alchym.
Te primo intuitu dicta nostra intellecturum
ne arbitrator: vix enim decima lectionis repeti¬
tione sensum eorum apprehendes. Quo saepius
lectionem repetes, eo exquisitius vim dictorum
intelliges.
CAVTELA.
Cauebis, vt pro verorum philosophorum
libris impostorum scripta & recepta legas.
Haec enim omnia fallunt, & à veritate longe
abducunt.
Corrector fatuorum praef.
Omnes huius artis apicem diligentes studiis
conentur insistere, & ex libris haurire veritatem,
& non ex mendosis, neque ex fabulosis.
Teruisinus.
Qui artem veram assequi cupit: versator cum
sapientibus, hi eorum, & non impostorum li¬
bros legito, licet obscuris verbis eam doceant.
OBSERVATIO.
Vt verò verè philosophicos libros à sophisti¬
cis exquisite secernas, omnes alios libros cum his,
C 5 quos