50
TRACTATVS
III.
erotematum
&
responsionum
formulis
depingere
&
describere
placuit
non
alia
de
causa,
quia
sic
lubuit,
&
huiusmodi
docendi
ratio
doctissimis
viris
probari
solet.
Quid
ergo
est
HERMETIS,
antiquo¬
rumque
sophorum
vera
philo¬
sophia?
PHILOSOPHIA
antiquorum
sapientum
non
est
studium
altercandi
à
sophistis
ad
Acade¬
mias
translatum,
sed
est
spiritus
vniuersi
(quem
vulgo
naturam
appellitant)
omnia
in
omnibus
o¬
perantis,
rerum
conseruationem
promouentis,
vitam
omnium
viuentium
perpetuantis,
genera¬
tionem
procurantis,
atque
defectus
omnes
sua
ipsius
praesentia
&
efficaci
actione
tollentis
scien¬
tia.
Quid
est
spiritus
vniuersi?
Spiritus
vniuersi
est
essentia
subtilissima,
per
omnes
creaturas
hoc
mundo
comprehensas
dif¬
fusa,
summa
agendi
potestate
praedita,
penetra¬
tione
sua
omnibus
robur
&
vires
concilians,
atque
ita
disposita,
vt
corpora,
quibus
inest,
conseruet,
vegeter,
animet,
atque
ab
omni
imperfectione
liberet,
si
modo
perfectionis
fuerint
capacia.
Vnde
est
autem
spiritus
hic
vniuersi?
A
Deo
sub
initium
mundi
creatus,
atque
cor¬
poreae
mundi
substantiae
incorporatus
est,
itat
a¬
men