135
TRACTATVS. III.
56
radicis sunt nomina, sed si ea, quae supra dicta sunt,
recto ordine inspexeris, vnam eius radicem & sub¬
stantiam & materiam inuenies.
At philosophi foeminam & masculum
simul requirunt?
Requirunt quidem, sed id ea de caussa non
fit, quod duae sint res distinctae & à se inuicem sepa¬
ratae in nostro opere, sed quod in vna nostra ma¬
teria duae sint substantiae, fixa & volatilis, quarum
haec nomen foeminae; illa vero nomen viri obti¬
neat. Sperma nostrum Hermaphroditicum est,
omnia, quibus opus habet, in se continet. Vnde
lapis philosophorum dicitur seipsum perficere, &
coagulare: Modo fiat administratio ignis legi¬
tima.
Quomodo & aqua philosophorum lapis
praeparatur?
Aqua in terram philosophico processu verti¬
tur. Terra continuo irrigatur, & exinde in crystal¬
linam, pellucidamque aquam transmutatur,
postmodumque eodem processu rubicundissi¬
mus prodit. Quae, aqua nimirum & ignis, si in
vnam essentiam coaluerint, medicina medicina¬
rum, quam supra declaraui, inde proueniet. Sa¬
pienti satis.
SILENTII HERMETICI
SILENTIVM.
Laus Deo vni in aeternum. Amen.
PHI¬