135
DE AXIOMAT. HERMET.
81
seu sulphur nostrum Mercurio nostro inclusum
soluitur. Quod dum fit, argentum viuum seu Mer¬
curius noster coagulatur.
Arnold. c. 9. lib. I. Ros. p. 402.
Necesse habes, quicunque vis operari, vt in so¬
lutione & sublimatione duorum luminarium pri¬
mo labores, quia primus gradus est, vt argentum
viuum fiat ex ipsis.
Scala phil. pag. 131.
Soluere corpus & congelare spiritus est opus
nostrum primum.
II. Solutio philosophica requirit permanen¬
tiam simul soluentis & soluti. Teruis. ad
Thomam de Bononia.
Itaque i. fatui sunt, qui metalla aquis fortibus
soluunt: hae enim à metallis separantur, & non
fiunt vna homogenea essentia cum eis. Errant, ait
Lull lib. de transmutatione animae, arbitrantes,
corpora metallorum fortibus communibus
quis, & aquis contra naturam reduci in materiam
primam. Similiter Sendiuog. tract. 6. p. 28. in re¬
generatione, ait, metallorum sinistre proceditur
a vulgaribus chymicis: Corpora metallica sol¬
uunt siue Mercurium, siue aurum, siue Saturnum,
siue Lunam & corrodunt illa aquis fortibus, aliis
rebus heterogeneis ad veram artem non requi¬
sitis; postea coniungunt & fimul cogunt, nescien¬
tes, quod ex corpore humano dissecto non gene¬
ratur homo; quia corruptio corporis & seminis
destructio hoc pacto praecessit.
2. Errant, qui ignem excessiuum, quo humor
F noster