135
TRACTATVS IV.
85
XI. Omnes operationes nostrae fiunt in vno
vase praeter amotionem ab igne. Vide Zach,
Gall. p. 85. & 86.
Ioan. Austri philosophus in ludo
Puer. p. 178.
Sufficit tibi lapidem in nostro vase semel po¬
nere, & claudere, quousque totum completur
magisterium. Quod autem amplius est, à malo
est.
Dionys. Zach. Gall. p. 87.
Vnicus est operandi modus in vnico vase, in
vnica fornacula (quam Teruisinus ignem clau¬
sum, humidum, vaporosum, continuum, & di¬
gerentem vocat) praeter amotionem, donec de¬
coctio compleatur.
XII. Vas diligenter & fortiter claudendum
est. Pandulph. Ardarius; Afflictus in
Turba.
Idque faciendum duabus de causis.
I. Ne aqua inde exeat, & sic magisterium
nostrum destruatur.
Morfoleus in Turba.
Vas vndique obturetur, ne corpus aeris & spi¬
ritus eius fugiens inde extrahatur.
Clangor Buccinae p. 501.
Ideo requiritur vas sigillatum sigillo Herme¬
tis: quia si vas in nostra arte non esset clausum ad
inclusionem spiritus, tota vis exhalaret: Sicut in
generatione metalli: quia si fumus, ex quo me¬
tallum