135
90 TRACTATVS V
propria matrice corpus viuum cum multiplici se¬
mine prottudit. Spiritus hic quibusdam philoso¬
phis χρρ ρα semen appellatur: corpus vero, in
quo est sperma. Sed de vocibus nullilitem mo¬
uebo; cum de re inter nos constet. Spiritus hic
seminalis est subtilissima seminis essentia, per na¬
turam è corpore exaltata, atque in se totius corpo¬
ris vires eminenter complectens, & praeterea vim
seminalem, qua corpus in specie sua propagari &
multiplicari possit.
(b)Omne semen per se nullius est momenti,
nisi ponatur vel ab arte vel à natura in matricem
debitam: Sendiuog. tract. S. Matrix debita est,
quo cuique semini in suo regno respondet: ac pro¬
inde semen minerale mineralem, animale anima¬
lem, & vegetabile vegetabilem matricem poscit.
Matrices hae probe discernendae sunt, ne in gran¬
dem errorem prolabamur.
II.
Semen nullum artificio aliquo per ignem
vulgarem operante extra vasa naturalia pro¬
ducitur.
Id quod ipsa docet natura: Quis enim vnquam
putauerit, quod semen hominis extra sedem
genitalium; semen pomi extra pomum, semen
tritici extra aristas elaborari possit. Si quis vellet
semen tritici in vasa chymica coniicere, illudque va¬
rio modo digerere & coquere, non posset inde sti¬
pulam producere, per quam aliud triticum pro¬
deat: Frustra ergo omnes operantur ii, qui ex auro
in vasis chymicis semen elicere moliuntur, atque
non cogitant, semini cuique matricem genui¬
nam & propriam in suo regno respondere, non
arti¬