135
91
DE GENERATIONE RER. NATVR. 93.
compactissimum seminis corpus permeet, sibi¬
que similem sal is spiritum in semine delitescen¬
tem & quiescentem suscitet, atque ad vegetatio¬
nem promoueat.
(c) Liber spiritus spiritum eiusdem naturae
vinctum & constrictum facilime expedire & vin¬
culis exuere potest: iique fit i.ratione actiuitatis,
qua liber spiritus pollet: 2. ratione similitudinis:
ab hac enim habet, vt cum spiritu salis corporis
coniungatur, ac proinde suas vires in ipsum faci¬
lius exercere queat: Simile enim simili facile asso¬
ciatur, & intime vnitur. Iam sciendum est, om¬
nem spiritum in humore solutum esse liberum. Vnde
calore mediante spiritum similem carcere corpo¬
ris compactum & constrictum (tanquam eum,
qui liberationem sui anhelat, atque ad actiuitatem
seu actum efficaciter operandi adspirat, instar ma¬
gnetis, penetrato corpore, attrahit, se, dum eum
sibi adiungit, corroborat, & hac ratione ad
gendum inflammat, non aliter ac si ignis ab
gne accendatur, vt ita corpus necessario mutetur,
& putrefiat ab ipso spiritu, cuius actio antea ligata
erat: spiritus enim ille conclusus, dum ab altero li¬
bero spiritu actum volatilem acquirit, forâs niti¬
tur, atque ideo suum subiectum confringit, & fa¬
cit, vt aliud corpus inde nascatur. Sic quando spi¬
ritus salis terrae in humore terrae immixto resolui¬
tur: (Omne sal in humore proprio liquescit & sol¬
uitur) spiritus ille est liber: siquidem omne sal in
humore liquatum est actiuum. Hinc granum tri¬
tici in terrram proseminatum, cuius corpore ve¬
luti arctissimo compede spiritus salis vegetabilis
continetur ligatus, ab eo libero spiritu penetra¬
tur