135
DE GENERATIONE RER. NATVR. 95
proliciat, atque eam ad speciei conseruationem &
multiplicationem adducat. Qua de causa natura
prouida ex herbaceo semine radicem, interueniem
te putrefactione, primùm format, & deinde her¬
bam foras protrudit, eamque multis articulis in¬
terdistinguit, vt sub initium in radice & deinceps in
herba progerminante & absoluta humor ex terra,
cui semen iniectum est, haustus magis magísque
dirigatur, & ex radice vim seminalem ad oram pro¬
pellat supremam, quo tandem matrice materiae
seminalis formata, subsidio calore solis semen per¬
fectissimum & propagandae speciei aptissimum col¬
ligatur. Sciendum vero hic est, saepe euenire, vt,
quamuis natura seminalium progressum instru¬
menta & vehicula ex semine formauerit & per¬
fecerit, ea tamen corpora, quae eiusmodi organis
instructa sunt, non fundant semen, idque fieri
eam ob causam, quia pori corporis, per quos vis sper¬
matica eleuari & ad superficiem extrudi debet, ci¬
tius productione seminis per externum frigus, vel
salis insiti fixi exaltatam fortitudinem constipan¬
tur, vt semen vel haud matutrescat, vel penitus re¬
primatur. Id quod videre est in pomorum Aran¬
tiorum arboribus, quae quidem hic instar aliarum
arborum crescunt plantatae; sed tamen in his fri¬
gidioribus locis non ferunt fructus; nisi externo &
conuenienti calore per hyemem foueantur: id
quod in Illustrissimi & Potentissimi Principis
NOn. Mauritii Hassiae Landgrauii, Domini mei Cle¬
mentissimi Paradiso, qui est Cassellis, fieri solent,
vbi arbores pomorum dictorum per totam hye¬
mem calore artificioso reguntur & fouentur, vt
ipsarum fructus maturescere possint. Idem quoque