135
DE GENERATIONE RER. NATVR. 97.
permaneat, & ab ea haud recedat,
Idque fit duabus de causis I. quia in huiusmo¬
di humore putrescens materia vitam accipit. 2.
quia calor lenis salem ex humore in materiam
dispergit, vt commode corpus putrefiat. Si vero
excessiuo & adurenti calore humor pelleretur,
materia combureretur & destrueretur, ita vt nec
nimari, nec naturae conuenienter putrefieri pos¬
set, ac proinde ex materia secundum naturam ni¬
hil generaretur. Arrige aures, Pamphile.
VIII.
Matrix esto clausa, quando semen impositum
fuit.
Necesse enim est, vt circumquaque semen con¬
cludat, atque hac ratione vndique vires suas in il¬
lud diffundat. Ita tamen claudatur matrix, vt ex
elemento aquae humori, quo nutriatur, & ex igne
calori, quo foueatur, concedatur aditus. Sic ma¬
trix foetus humani clauditur [sic], vt sanguini, quo nu¬
tritur, & calori ex sole humano prodeunti, quo
fouetur, ingressus permittatur. Si autem accidit,
vt semen aliquod sufficientissimo humore refer¬
tum inueniatur, atque ideo non opus habeat ad¬
uentitio aliquo humore, arctissime matrix con¬
cluditor, vt tantum externo incomburenti calori
aditus pateat, id quod in lapidis philosophici ma¬
gisterio philosophi obseruari volunt: Lapis
nim ipsis seipsum dicitur occidere, & reuificare,
omniaque quibus indiget, in se continere. Vnde
philosophi illud arcanum Phoenicem & Salaman¬
dram vocarunt. Si habes aures audiendi, audias.
G IX. Ema¬