135
DE GENERATIONE RER. NATVR. 101
tes substantias vnius radicis, originis & essentiae
& nobilissimae medicinae praeparationem eligunt,
atque ex iis tincturam perfectissimam elaborant,
qua quaelibet corpora in perfectionem capacem
facile cum omnium admiratione tingantur.
XV.
Id quod vis naturaliter in conuenienti ma¬
trice produci, illud idem seminabis.
Ita ait autor Rosarii: id quod vis metere, illud
seminabis. Si ergo tincturam auream expetis, vi¬
de vt eandem semines. Agnosces hinc errorem
eorum, qui aurum seminant, & tamen eius tinctu¬
ram inde colligere intendunt. Huiusmodi sophi¬
stae imitantur eos, qui arborem excisam & arefa¬
ctam seminare volunt, vt hinc semen arboris ha¬
beant.
CONCLVSIO AD LECTOREM.
Haec est breuis & solida generationis doctrina:
Quam si Sophistae intelligerent, non vsque adeo
derisui & despectui haberent scientiam Hermetis
eminentissimam: Quam qui possidet, vere & sa¬
pientia & opibus diues est. Id vero hic sub finem mo¬
nere lubet, ne candidus Lector, vbi in meis libris
in Sophistas calamum stringo, arbitretur, me loqui¬
de omnibs medicis & philosophis medicinam & phi¬
losophiam in Academiis profitentibus, sed tantum de¬
iis, qui falsis & fictis principiis innixi & autoritate
aliorum fascinati omnem veritatem in vno Galeno
& Aristotele nobis fuisse relictam opinantur, Gale¬
nicae medicinae imperfectionem & Aristotelicos
in dogmatibus physicis errores pertinaciter de¬
G 3 fendunt,