135
TRACTATVS VI.
104
sto in posterum viuat. 3. Est emortuorum
humanorum corporum ad vitam perpe¬
tuam in extremo iudicio diuina reductio.
Vtrasque has significationes Theologia si¬
bi vendicat. 4. Seminis nati iterata ge¬
neratio est. Haec huius loci est.
I. REGENERATIO est rei naturae auxi¬
lio natae altera secundum naturae viam genera¬
tio propter multiplicationem.
Notanda est haec definitio: siquidem in vere
philosophica regeneratione nihil contra naturam
tentandum est, sed omnia ad modum naturae
peragenda, vt vel hinc scias, philosophos non abs
re iussisse artis filios in omnibus imitari naturam.
CANONES.
I.
Id quod secundum naturae viam renasci po¬
test, est semen naturae beneficio suam habens
substantiam.
Id enim, quod renascitur, renascitur, vt suae
naturae multiplicatione speciem propaget. Huius¬
modi vero nihil est aliud, quam semen: in semine
enim debere fieri cuiusque speciei multiplicatio¬
nem sacra scriptura aperte i. cap. Geneseos docet.
Semen non renascitur, nisi in propria matri¬
ce.
Si secundum naturae vium regeneratio institui¬
enda