135
TRACTATVS VII.
114
cus fortior reddendus est. Intellige quę dixi, & eris
mihi philosophus.
II. Renouatio est vel vniuersalis, vel par¬
ticularis.
III. Renouatio vniuersalis est, quae vniuer¬
sali balsamo naturam alicuius rei ita reficit, vt
per omnes partes vigor eius instauretur, & im¬
puritates cum radice extirpentur.
Balsamus vniuersalis est, quo non solum mine¬
ralium, sed etiam vegetabilium & animalium na¬
turae corroborantur, eorum impuritates & imper¬
fectiones tolluntur, atque radix ipsius mali simul
extirpatur. Vnde vniuersalis renouatio recte dici¬
tur ablatio radicum seu impuritatum morbidarum,
vel ab ortu haereditarioue parentum semine, vel
postea alimentorum vsu & culpa, siue externarum
impressionum iniuria in humanam anatomiam
insitarum.
CANONES.
I.
Id quod omnibus vegetabilibus virorem in¬
ducit, & reducit, mineralibus vigorem dispen¬
sat, animalibusque vitam & nutrimentum
communicat, illud est vniuersalis balsami vera
materia, atque Hermeticae medicinae realis ori¬
20
Vniuersalis enim medicina ex vniuersali sub¬
iecto eruenda est.
II.
Balsamus vniuersalis, qui est verus Her¬
metis