135
TRACTATVS VII.
116
CANONES HIC
OBSERVANDI.
I.
Quicquid in macrocosmo renouatur, illud
ad microcosmi renouationem facit.
Sic cum aurum renouatione in primam mate¬
tiam reducitur, aurum philosophice elaboratum
microcosmum renouabit. Galenus, vt ipse lib.
simp. II. & lib. de antidotis refert, opera vipera¬
rum vino impositarum pristinae valetudini duos
leprosos restitutos fuisse testis vidit oculatus: cum
enim dictis leprosis vitam miseram & aerumno¬
sam diu agentibus ex commiseratione ad mor¬
tem ipsis accelerandam vinum, in quo vipera
casu immersa & mortua fuerat, bibendum offer¬
retur, non tantùm cutem vlcerosam, squammo¬
sam & faetidam cum sana & florida permutarunt,
sed integram insuper, perfectamque inde sanita¬
tem recuperarunt. Iam vero vel vulgo notum est,
quod viperae quotannis bis renouentur, & exu¬
uias abliciant. Vnde philosophiae verae filii ex
viperis naturam balsamicam eruere sciunt ad re¬
nouandam & purgandam hominis essentiam ab
omni impuritate.
II.
Si vis balsamo conuenienti hominem reno¬
uare, discito perfecta metalla in primam reduce¬
re materiam & imperfecta coessentiali balsamo¬
perficere.