579
6
Progymnasmatum,
bile. Nihil enim transit in materiam in¬
formem nisi ἑπινοία.
QVAESTIO IIII.
An Sal, Mercurius & Sulphur, perfecte
mixtorum principia ουστάτικᾳ.
Affirmantes factitia esse ista princi¬
pia, aliamni formam a natiua ab igne,
artificiali accepisse, non esse a natura
insita, sed arte acquisita inferant. At hoc
ignorat elenchum. Quanquam n. ignis
artificalis opera prodeant in conspectum
principia ista, inficias ibit nemo, artem
hic nihil aliud moliri, quàm τὸ διασπᾶν τὰ
συγκείμενα, καὶ τὸ συντιθέμενα διαλύειν. Separa¬
tio nullas nouas creat formas resque,
nec artis per se est vllius disposita & affe¬
cta, nisi subiiciatur materia arte percuran¬
da. Ridiculum est propterea artificia¬
lia & factitia esse principia, quod igni
artificiali instrumento vsus artifex ea
demum fabricarit. Cur non similiter
naturalia principia, quia naturali orga¬
no soluta, quod est ignis. Ignis enim in manu
artificis tam est naturalis quàm artifi¬
cialis: