579
8
Progymnasmatum
non est formas fabricare, qua ignis nec
eiusdem est ex diuersis materiebus ea¬
dem semper procreare. Atqui ex mi¬
xtis cunctis producit is salem, Mercu¬
rium & Sulphur. Non ergo igne illa
exsistunt. Simplex insuper & vniusmo¬
di est, artificetùm separationem mo¬
liente, non ergo contrariorum vna &
eadam actione auctor esse potest. Et
qui esset, artifice & igni artificis instru¬
mento, omni potentia trium istorum
principiorum omnino destitutis va¬
cuisque? Arist. 2. Phys. lex. 2I. ὅσον δὲ ἐστιν
ἀπὸ τέχνης οὐδεμἰαν ὁρμὴν ἔχει μεταβολῆς ἔμοφυτον.
Ex natura itaque naturalia sunt prin¬
cipia, Sal, Sulphur & Mercurius argu¬
mento euidenti. Proprium effectum
arguit propriam caussam. Separatio
hic fit principiorum heterogeonorum.
Arguet itaque suam caussam, quae est
calor, cuius proprium est διακρίνειν τὸ δὲ
ψυχρὸν συνιστάνε. θερμὸν ἐστιν inquit Aristot,
ἐστιν τὸ συγκρῖνον τὰ ὁμογενῆ τὸ γὰρ διακρίνειν ὥπερ
φάσι ποιεῖν τὸ πῦρ συγκρίνειν ἐστὶ, τὰ ὁμόφυλα.
Συμφαίνει γὰρ ἐξαιρεῖν τὰ ἀλλότρια. Pergunt
contra¬