579
13
Alchemiae, Quaestio 5.
nato ac determinatum. Naturales igitu,
si insunt δυναμεις, si arte pro mouentur ad
finem vltimum, non mera factitia princi¬
pia erunt, nec propter ea neganda prin¬
cipia esse. Insunt & elementa mixtis
non actu sed potentia, quae tamen ni¬
hilo secius dicuntur principia rerum
naturalium. Separantur & natura &
arte fatiscente corpore. Sed vt hic ita
& illic non nisi analogice, exhalanse
cadauere non aer est, non ignis, sed
his analogum, quin & in cinerem re¬
dactum, terra non est, sed terenum quid,
non sine δυναμεσιν totius inibi latitanti¬
tantibus, beneficio quarum, voce se¬
houae resurrectura sunt corpora no¬
stra, quae nobis videbantur in nihilum
abitura, I. Corinth. 15. σπειρεται ἐν φθορᾷ
ἐγειρεται ἐν ἀφθαροια. Si itaque elementa
principia habentur corpora mixto¬
rum, etiam chymica erunt, qua enim
ratione demonstrantur illa prin¬
cipia, eadem & euidenti¬
ori haec.