579
16
Progymnasmatum.
medico commune. Imo si medici est
praescribere medicamenta & pharma¬
copaei parare eadem, dilectio medica¬
minum medici potius erit, quam phar¬
macopaei. Illius enim est secundum
indicationes indicata persequi. Hoc
peragitur legitima & selecta medica¬
mentorum praescriptione. Ergo am¬
plius. Cuius est morbis mederi, idque
per medicamenta μεε αα admini¬
stranda, illius erit delectum medica¬
mentorum habere, qui nimirum in
debita qualitate, quantitate, & aliis ad¬
iunctis consistit. illud est medici. Ergo
& hoc.
QVAESTIO IX.
An Chymici sine delectu remedia
praeparent?
Insanit, qui hoc asserere audet. De¬
tur ergo ipsi Helleborismus & talis:
qui secundum artis praecepta remedia
conficit, is sine delectu neutiquam la¬
borat. Chymicus arte parat remedia.
Ergo. quod arte fit, cum delectu idem
fieri