579
24
Progymnasmatum
qualitatum calidi, frigidi, humidi, &
sicci vnione; nullo itaque iure in tres
substanias, Salem, Sulphur & Mer¬
curium, mixta separari posse, nec in
singulis totius temperamentum per¬
manere, nec quae mixta constituebant
certam temperiem, retinere eam se¬
parata. Respondetur Syllogistice. Quod
ex vnione quatuor primarum qualitatum
est conflatum vnione, illud non potest redi¬
gi in tria ista chymicorum principia, Sal,
Sulphur & Mercurium. At omnia mixta.
naturalia ex istorum coitu constant. Ergo.
Quanquam enim pleraque natura¬
lium, ex mixtione primarum qualita¬
tùm constant, consequens non proti¬
nus est, segregationem trium princi¬
piorum, Salis, Mercurii & Sulphuris
exinde fieri non posse. Quin imo quia
res naturales, minerales praesertim in
tria ista principia ἀναστοιχειώσει spagyrica
resoluuntur, omnino ea ipsa inesse
portuit. Quò enim argumenti mo¬
mento corporum naturalium ex ele¬
mentorum συγκρίσει constitutionem com¬
proba¬