579
38
Progymnasmatum.
Dulcibus admistus sal, ex dulcibus fa¬
cit non dulcia, insipida sapidiora & sal¬
sedinis non nihil sapientia. Aliquid er¬
go conferent salia & non sola dulcia,
quod implicaret contradictionem.
QVAESTIO XIIII.
An praeter condimentum, salia plus prae¬
beant adiumenti in medicina vsur¬
panda nec ne?
Ad ratioes allatas surdescentibus
ipsis pluris sit, quam tota ἀπό διειξις, prin¬
cipes medicorum salium gnari vsur¬
patores, testes locupletes producam
eo in primis nomine, ne nouatores &
nouorum medicamentorum fabrica¬
tores consultoresque habeamur. Ac
primum Aegineta hac de salis faculta¬
te refert lib. de re medica 7. cap. Sal
mnis multum siccantem ac astringentem fa¬
cultatem habet, vnde quicquid humidi in cor¬
poribus est, id iotum depascitur. Quod vero
reliquum est, id totum compingit. Oribasius
Medicam. collect. lib. 15. Sales, inquit,
siuefossiles sint, siue ex mari oriantur, simi¬
lem