579
47
Alchemiae, Quaest. 15.
re: ictericis quoque praebetur vtiliter: da¬
tur omnibus duorum cochlearium mensu¬
ra. Et cap. 157. Alii suum vngues vrunt,
& cinerem colicis in potu praebent. Alii
asinorum vngulas vstas, comitialem
morbum sanare aiunt, si assidue bibantur.
Cap. etiam 161 ossa vsta, inquit omnia
discussoriam & siccatoriam vim habent:
quidam tamen de hominum ossibus id ma¬
xime praedicant. Talum vtique suillum
vstum, deinde potum inflationes ac tor¬
mina sanare prodiderunt. Et noui sa¬
ne ego quendam nostrorum hominum, qui
ossa vsta potanda dabat, ignorantibus po¬
tantibus, quid potarunt ne abominaren¬
tur. Atque sic in multis & morbum
comitialem & articularem curabat. Et
Cap. 163. mergi ventrem torrefactum
sali modico admixtum, crudis bo¬
nam concoctionem facere credunt. nec
non cap. 175. ceterum cinis cremati
cantri similiter, vt alia vsta siccat:
verum quadam totius substantiae pro¬
prietate ad rabiosi canis morsum effi¬
cax cit. Quin & formam calcinatio¬