579
61
Alchemiae, Quaest. 20.
QVAESTIO XX.
An remedia ex mineralibus exstructae
probanda & non potius pro venena¬
tis proclamanda?
Negatur.
Qvidam ex vegetabilibus spagyri¬
cam medicinam probantes, ex
mineris terrae eruta omnia pro vene¬
nis habent, nec vlla arte eo fingi pos¬
se, vt tuto & citra noxam intra corpus
assumi queant: assertores pro venefi¬
cis proclamantes & omni Republica
& ciuitate proscribendos. At horum
virgis digna ignorantia est, & ruditas
tanta, in quam omnis merito animad¬
uertat magistratus pius & suae Reipb.
optime consulturus. Magnum quip¬
pe rudentium medicastrorum postu¬
latum est, ex mineris terrae non nisi
venena peti. Item mineralia venena
nulla arte venenositatem exsuere.
troque petunt principium. Si minera¬
lia venenata sunt, cur non & vegetabi¬
lia, vtpote quae ambo ex iisdem princi¬