579
69
Alchemiae, Quaest. 23.
QUAESTIO XXIII.
An chymica remedia ob negatam sibi cum
corpore humano similitudinem re¬
pudianda aut veneni alicu¬
ius arguenda?
Neutiquam.
Si hoc foret verùm, nec vlla remedia
essent admittenda, quòd nullis insit¬
vel substantiae vel qualitatum, quibus
proprie competit, similitudo. Nec
opus hic vlla similitudine vel vulgarium
vel chymicorum remediorum. Quod
enim corpus alterandi facultatem sor¬
titur, id tantum abest oportere simili¬
tudinem vllam habere, vt hac affir¬
mata medicamenti in corpus agendi
vim sortiti definitione excidat. Id
nim omne antipatheticum esse de¬
bet, vt antipathias nomine vitiosos
ducat humores. Quodsi eam simili¬
tudinem affingere chymicis remediis
velint, quam vulgaribus affictam ex
Galeni mente volunt: illa tam simili¬
tudine etiam spagyria efficta agent,
E 3 .