579
73
Alchemiae, Quaest. 24.
tus, & mortem illatam nouimus. Heur¬
nius Manna aluum in enorme proflu¬
uium concitatam in Comment. Aphor.
narrat, & practicos, ex eadem idem
saepius contingere abnuere pudebit.
Quomodo ergo tuta praedicari pos¬
sunt remedia, a quibus periculum po¬
tius exspectatur, quàm salus exhiberi?
veniant & veneant à me consule ista
benigna in vsum medicum cotidianum:
si demonstratum prius fuerit, horum
virtutem eam esse quae etiam remotis¬
simas partes a cacochymia liberare fa¬
cile queat: & responsum, quamobrem
omnia pene medicamenta cuiuslibet
formae a priscis longa experientia com¬
probata & propterea antidotariis Cae¬
sarea & Regia auctoritate ab hinc mil¬
lenis annis confirmatis, mandata vali¬
dissimis medicamentis scammoneo
colocynthide, elaterio euphorbio, tur¬
petho &c. sint aggesta. Dices acumi¬
nis ergo validissima ista ingredi reme¬
dia. Quid acuminis inde iis, num ad
alui subductionem? satis itaque non
E 5