579
79
Alchemiae, Quaest. 26.
lando temperiem pharmaci purgantis,
aqua substantiae sit similitudo efficiens
caussa purgationis. Vtrobique petunt
principium. Falsum enim est distillando
temperiem rei purgantis tolli, falsissi¬
mum similitudine substantiae vim ca¬
tharticam perfici: prius nude assertum
obiter negari posset. Ne autem quid¬
quam vel affirmemus vel negemus,
etiam aliis sine ratione vlla aientibus,
temperiem rei purgantis tolli non posse
negamus. Distillaturus catharticum
artificiose aut id per alembicum pel¬
lere satagit, aut humi sidere. Neutro
modo laboraturus crasin fugat. Haec
enim accidentarium non nisi subiecto
insidet suo, cathartica crasi instructo.
ἀχωριστὸν ergo. Quocunque ergo aga¬
tur, sequetur suo comite subiecto pro¬
prio. si se surrigit virtus cathartica, fie¬
ri ne id reris, crasi eius recedente? si
hoc, negabis ne purgandi facultatem
superstitem? documento sint tibi ex¬
tracta pleraque quae digestione spa¬
gyrica, alio menstruo elicita aut