579
81
Alchemiae, Quaest. 26.
one temperiem abire, aut verùm illa
dissipata, purgatricem vim integram
persistere. Verum argui hoc ratioci¬
nio patebit. Si valido & violento igni
purgans coquendo, vim suam purgandi non
perdit, minus eam amittet, leuissimo igne
distillando purgans. Prius misochymici
ipsimet asseuerant. Ergo. Posterius per
quam absonum est, temperie, substan¬
tiae similitudine determinata fieri pur¬
gationem. Nam medicamentum pur¬
gans interdum substantia sua rarum,
leue, spongiosum friabileque est, vt
optimum in suo genere tale deligitur,
vt agaricus. Atqui ab eo attrahitur &
educitur humor grauis, viscidus, len¬
tus, compactus, minimeque friabilis
est: nempe pituita, quae isthaec in se
mnia complectitur, vt sensus demon¬
strat. Quae ergo similitudo substantiae
agarici cum attracta ab eo pituita? quod
si dicas temperamento & qualitatibus
elementarib. pituitae agaricum similem
esse, nihil profecto tale inuenies. Est
namque agarius calidus & siccus, vel
F