579
83
Alchemiae, Quaest. 27.
agere & pati queat, propterea quod
inter similia actio & passio nulla sit:
quare nec simile purgare simile po¬
test, cùm purgare sit actio quaedam, pur¬
gari vero sit passio. Annon desinit
ctio & passio, quando patiens simile
euaserit agenti?
QVAESTIO XXVII.
An essentiae chymicorum elementaribus
qualitatibus sint exsutae?
Quod συστοιχειώσει conflatum est, ar¬
te nulla per ἀναστοιχείωσιν ad eam
essentiam perduci potest, quae sit erpers
omnis elementaris του πάθους, & non re¬
ferat naturam principiorum se con¬
stituentium. Atqui essentia chymi¬
ca ex elementatis elicitur, quidni er¬
go naturam eorum retineat non ad¬
eo crassam & sordibus multis onu¬
stam, at certe defaecatam & depurga¬
tam. Spiritus vini non ignobilis chy¬
micorum essentia, tantùm abest, vt
mnem abiecerit naturam elementarem,
vt ardeat insigniter, & calorem obtineat
F 2