579
87
Alchemiae, Quaest. 28.
posse, vt potius sua caliditate medici¬
nali eum expugnet obtundatque. Non
enim simplex calor pharmacis inest,
& febrilis, sed cum purgante virtute sua
ipsimet calori putri contrarius mixtus
& medicinalis. Vt non tam caussis fer¬
uentium & putrium morborum mor¬
bificis deiiciendis sit efficax tale phar¬
macum, ideoque ex accidente frigidum
potius aestimandum, quod calore suo
tali, non putri, febrilem & putridam dys¬
crasiam exstinguat. Febrium curatio
non tam in purgatione cacochymiae
putris quam alteratione eiusdem &
dyscrasiae febrilis consistit. Vtrunque neu¬
tiquam frigidis perficitur solis: alioquin
satis foret aqua quaeuis gelida: sed &
calidis imo calidioribus tum simplici¬
bus tum compositis, veterum & re¬
centiorum pragmaticis voluminibus
id contestantibus. Alterantium fe¬
brium catologo accensentur, centau¬
rium card benedictus, gentiana, ab¬
synthium, omnia calida ad 2. 3. gradum,
nihilo secius tamen alterandi vi eximia
F 4