579
97
Alchemiae, Quaest. 30.
non est, res istas exanimatas sola con¬
stare crasi & accidente, cuius per se
subsistere, & subiectum aliorum esse
per quam absurdum, sed vegetatiua
abolita, naturalis forma restare potest,
mixti essentiam constituens. Aristot.
Metaphys. lib. 8. distinguit materias &
formas rerum naturalium. Quaedam
enim est prima, in qua potentia est, vt
possit omnibus subiici. Alia est vltima
materia seu vernacula quàm ἐσχάτην &
οἰκείαν nominat ὑλειν. Ea non nisi vni for¬
mae substantiali subiicitur, & cum for¬
ma hac simul est & simul interit. De¬
inde alia materia est, quae praecedit ge¬
neratione formam vltima, quae simul
esse nequit cum vltima materia, sed
materia vltima informata perimitur,
priorque forma in materia aboletur
& perit: vt si fiat sanguis, forma chyli
desinit, & quando fit caro ex sangui¬
ne, sanguinis species definit esse in
materia succedente carnis. Sunt autem
quaedam formae γενεσει priores in cor¬
poribus animatis, quae posterioribus
G