579
99
Alchemiae, Quaest. 30.
torum definitur, & propter quam sub¬
stantia carnis non morti sed putredi¬
ni subiecta esse dicitur. Quamquam
igitur vegetatrix anima perimatur re¬
rum exanimatarum naturalium, nihil¬
ominus non amittit speciem illam sub¬
stantiae, quam diximus caussam esse,
συμφύσεος, vt stirps vel herbae expertes
animae, quae prius animatae fuerunt, non
amittentes tamen naturas suas, quibus
vtilitatem aliquam nobis exhibent (quan¬
doquidem Aristoteles inquit, hominis
quodammodo sunt finis, gratia quorum
inferiores res naturales sunt conditae)
vel respectu nutritionis, vel quoad me¬
dicamenti rationem habeant. Id vegetabi¬
lia vegetari desinentia, & vegetatrice
orbata euidenter demonstrant. Sit docu¬
mento ipsum Rheubar. quod vegetatiua
anima priuatum, nihilominus facultatem
medicam integram retinet, purgandi bilem,
quam amitteret sane protinus, a vege¬
tationis principio nata ea facultate. At
quia superest, illa peremta alius prin¬
cipii & quidem naturalis facultas sit,
G 2