579
120
Progymnasmatum
virtus integrior penetrantiorque, ea debi¬
lioribus & inefficacioribus omni studio
sunt praeponenda praeeligendaque. Atqui
essentiae chymicorum vulgaribus decoctis
refrigerantibus efficacitate longissime an¬
teeunt. Ergo etc. Assumtum probatur.
Chymicae essentiae quarumcunque vir¬
tutum, si verae essentiae, materia for¬
maque mistis, & specificis proprieta¬
tibus armatis, secundum totam misti
substantiam, nulla subtracta parte, erunt
absolutae. Quamquam essentia etiam
haec vocatur, quae ex resoluto integro
post repurgatas partes iterumque con¬
iunctas & vnitas efficitur, licet non
mnes obtineat vires specificas. Essen¬
tiam facturus, totum resoluendum erit,
partes seorsim purgatae vires & quali¬
tates suas ita debent retinere, vt post
coniunctionem seu vnionem (nam
soluta iterum sunt in vnum coagmen¬
tanda) emergat prior mistura secun¬
dum substantiam quidem eadem, at
viribus aucta & ad vsum promtior
reddita. Huiusmodi decoctum culina¬
rium