579
125
Alchemiae, Quaest. 42.
basi, compleant natura varie etiam
disturbata, dynamica alias euocante,
ita vt chymica remedia, a quibus ista
noxia qualitas digestione separatione
&c. fuit segregata, tutiora & omnis
prauae διαθέσιος partibus humanis afflan¬
dae expertia, iudicandum sit.
QVAESTIO XLII.
An colocynthis scammonium, elaterium
arte correcta naturae humanae
similia?
Negatur.
Nullum medicamentum qua tale,
naturae humanae simile esse po¬
test, correctione vel addita vel omissa.
Quae enim immutant corpus nostrum,
ea nobis similia esse nequeunt. Medi¬
camenta validiora praesertim eiusmo¬
di sunt, vt etiam prauo vsu interimant.
Non ergo similia esse possunt. Hipp.
lib. de locis in homine, medicamenta vult
ea esse omnia, quae praesentem statum
transmouent: omnia autem fortiora
transmouent: quomodo ergo haec no¬