579
131
Alchemiae, Quaestio 45.
& causomate superstite adhibeatur,
cruda deuorent sua: quin & decocta,
apozemata, destillata, oleaque elimi¬
nentur cuncta ignis vim passa. Quantis
cruciatibus ignis, antimonii, sulphu¬
ris aliorumque additamentorum, au¬
rum expurgatur, & tamen folia eius
confortantibus immiscentur ad cor¬
dis tutelam.
QVAESTIO XLV.
An chymica remedia, quia subtilia, sub¬
tilitate caloris excessu comparata,
damnanda noxae adurentis
erodentisque?
Negatur.
Qvaedam spagyricorum remedio¬
rum exsaltantur circulatione pe¬
licani, & horum subtilior natura ad cae¬
lestem naturam proxime accaedens, ana¬
logia ad crassa & faeculenta. Sed nocen¬
tiora, ob subtilitatem inde comparatam
ea proclamare fatui & conuitiatoris est.
Quon. subtilius est, eo & formalius:
quodque eiusmodi pernicioris est actus,
I 2